|
De
Stabiarum excursione: incipit nostrum iter
Ante
diem septimum Kalendas Apriles, hodie mane Stabias itur. Hora tertia est,
sol lucet in caelo et aves canunt; etiam Rafhael canit , quia discipulus
improbus est et magistra litteris Latinis et Graecis tradendis, Maria
Magda, eum reprehendit.
Omnes
discipuli ascendunt in magnam vecturam et in ea iter faciunt.
Stabiae
erant antiquum oppidum et nunc illic tres villae Romanae sunt.
Stabiis
mare est, enim in ora consistimus et pila ludemus.
Postea
in collem ascendemus ad villas visendas.
Primum
visitamus Sancti Marci villam: in primo conclavi doctor Dominicus Gambardella
tetrastylum atrium et compluvium et impluvium nobis mostrat.
Antiquitus
aqua pluvia per compluvium intrabat et in puteum compluvii fluebat.
Haec aqua domestico
usui erat.
In
hoc conclavi est quoque Lararium, ara Penatium, in quo Romani maiores
venerabant. Deinde
culinam inspicimus et illic furnum videmus. Villae peristylium maximum
est, et multas columnas albas habet.
In
viridario, quod peristylii hortus est, magna piscina collocatur. In lato
calidario est labra cum aqua calida, quae vaporem exhalabat. Romani lavabantur
post meridiem, primum aqua calida et tepida, deinde frigida.
Villae
pavimenta pulchris tessellatis operibus albis et nigris ornantur, autem
parietes sumptuosis rubris et albis operibus tectoribus. Reges Neapolis
multas picturas de muris detraxerunt.
Villa
prospicit mare, autem in posteriore agros. In agris domini servi fruges
colebant et domini balineo utentur in villae piscina non in mari.
Ultra
Sancti Marci villam est villa Ariadna. Villae nomen est Ariadna, quia
in triclinio est simulacrum Bacchi et Ariadnae generis quarti pingendi.
Duo cubicula, alterum rubri coloris ad virum, alterum flavi ad feminam
nostros oculos in se convertuntur . Prope cubicula domini et dominae est
conclave vel oecus cum opere tectorio, vero mirabili: in pinctis scutulis
sunt multa simulacra, feminae cum amictibus, cupidines super hippocampos
et grjphos, aves, rosae et bullae. Ditissimus villae dominus erat!
Tertia
villa non plane excavata est, quam ob rem paucum videre possumus.
Fessi
sed laeti octava hora domum redimus.
De
Oplontis excursione: Poppeae villa
Ante
diem decimum septimum Kalendas Maias proficiscimur ad Poppeae villam.
Verisimile est Neronis uxori aut Poppeae genti hanc villam fuisse. Magnificum
exemplum aedium est, sumptuositate magnificentiaque nulla domus eam superat.
Magno
horto circumdatur et olim prospiciebat mare. Lata
et mirabilia conclavia sunt. Hortuli illustrant magna triclinia, exedras,
cubicula, oecos, pincta operibus secundi et tertii generis pingendi.
Tota
opera tectoria summo artificio facta sunt. Enim
cistellos cum ficis, lances cum malis punicis, vitrea vasa cum pomis,
pavones admiramur.
In
oeci pariete pingitur placenta in ferculo, nuncupata ab antiquitatum peritis
“ cassata Oplontis”.
Placentae
partes sunt: caseus cum melle, nuces, palmae poma, armeniaca et amigdalae.
Cum
doctore Gambardella per porticum et cryptoporticum deambulamus
et nobis videmur ad vitam revocare Neronem et Poppeam cum omni turba libertorum.
Deinde contemplamur latissimam piscinam, quae quadraginta passus in longitudinem
patet et illo tempore multis statuis ornabatur.
Primo
saeculo ante crhistum natum villa aedificata est, sed mutata Augusto imperante.
Excursio
ad Pompeios sed frustra
Ante
diem quartum Nonas Maias, imus Pompeios.
Hora
tertia est. Caelum
nubilum est, itaque sol non lucet. Nos et magistra Maria Magda in forum
Teglani convenimus et post appellationem vehimur magna vectura.
Pompeii
a nostro lyceo quindecim milia passuum distant, sed viis frequentissimis
impedimur et hora quarta Pompeios pervenimus.
Pompeii
magna urbs in Vesuvii radicibus sunt.
Nostra
magistra unam horam ad prandium et ad quietem nobis dat, quia doctor Gambardella
abest.
Hoc
tempore interiecto extra antiquorum Pompeiorum moenia videmus multas tabernas,
in quibus multa monstrantur.
Deinde
consistimus in popina, quamdiu magistra nos revocat et dicit doctorem
alibi esse .
Porta
Marina intrare vetimur, quod illa die effossionum administratio constituit
ingredi discipulos via Amphitheatri.
Nos
lento pede ad Amphitheatri portam adimus, et suspenso animo exspectamus
doctorem Dominicum Gambardella.
Praeter
omnium nostrum exspectationem pluere coepit, itaque confugimus sub arborum
ramos et tristes sumus, quia vestes umidae sunt.
Interea
magistra quaerit doctorem Gambardella, qui nescius nostrae loci mutationis
torquitur de exspectatione prope portam Marinam.
Tandem
hora septima doctor venit sed non possumus visere urbem antiquam,
quia serum est et domum revertendi sumus.
Ab
effosionum administratione petimus ut nos iterum invitet ad Pompeios gratis
visendos.
De
Herculanei exscursione: ultima
Ante
diem septimum Kalendas Iunias, cum nostra magistra Rosalia Iovino, docente
linguam Britannam, imus ad Herculaneum visendum.
Hoc
oppidum prope Neapolim est et ex Oscis originem ducit. Saxa liquefacta
torrentis instar devoluta Vesuvii id defodit.
Herculaneum
emporium non est ut Pompeii, sed urbs splendida, plena magnificarum domorum.
Cardines
et decumanes oppidum secant. Viae lapidibus stratae sunt et in utrisque
lateribus crepidines.
Domus
mare prospicientes solaria cum porticibus et arcibus habent. In
pensilibus hortis Herculanei domini amicos hospitio accipiebant.
Ex
domibus nos delectat domus “tessellati atrii” ; domus “lignei dissaepti”
singularissima est, enim marmoream mensam et solum accurate tessellatum
habet : per ligneum dissaeptum integre servatum intramus hortum columnis
circumdatum.
Quoque
balinea visitamus. Ea
magna sunt et dividitur in duas partes viriles et muliebres. In
thermis videntur pulcherrima pavimenta tessellata, imitantia Tritonem
cum delphinis, piscibus et serpis.
Herculanei
vias ambulamus et videmus pauca thermopolia, ubi tabernarii garum et alia
cibaria vendebant.
In
tabernae vinariae parietibus inscribuntur tabulae pretiorum et Herculis
simulacrum dipingetur.
Magna
pars urbis non patefit, quia supra antiquum oppidum constructum est alterum
novum.
|